Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 11: Versus 27

Omnia mihi,etc. Tradentem Patrem, accipientem Filium, mystice intellige. Alioquin, si juxta fragilitatem nostram accipis, cum coeperit habere qui accepit, incipiet non habere qui dedit per omnia coomnipotentem nota, per tradita, Filium, cui per naturam omnia pro unius substantiae jure sunt propria, non data per gratiam. Tradita autem omnia non coelum et terra et caetera quae fecit: sed hi qui per Filium accessum habent ad Patrem, et ante rebelles, Dominum postea sentire coeperunt.Et nemo novit Filium,etc. Seipsum revelare. Et nemo novit Patrem nisi Filius, et cui Patrem voluit revelare. Ad utrumque enim illud subditum refertur. Verbo enim suo Pater se declarat. Et Verbum seipsum declarat, quia mentis nostrae lumen est.Nisi Filius, et cui Filius voluerit,etc. Mutua cognitio, quae est aequalitate naturae. Illa autem tantilla quae in nobis est, dignatione revelantis est.
(* Traductions européennes)